Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 151

Precedente Successiva

Ac tunc Coloni observant illud, occiduntque ut pennis potiantur
ad usus proprios, quae stabilem postea retinent calorem puniceum
prorsus. Est etiam herba quae in primo die Lunae unum emittit
folium in secundo alterum usque ad 15. quae statim incipiente de
crescere Luna cadunt, singulis diebus unum, ordine quo creverunt
et num. Aliaque plura exempla idem docent, ex quibus veritas
logiae comprobatur, et virtus occultae sapientiae, quam veteres Magiam
appellarunt.
Appenix X.
De remora detinente navim.
~ Hic adnotare libuit non modo res naturales consentire fini, cuius
gratia factae sunt, sed etiam artificiales. Eadem enim mundi
anima artem naturamque regit; quapropter simillimae sunt, ut diximus
de ferro ab arte posituram ad mundum sortiente: et in mari reperitur
piscis catena, Lorica, Episcopus, et alii referentes res arte humana
conditas, nedum naturali. Quapropter cum navis facta sit, ut
perambulet mare, consensum habet aliquem ad huiusmodi finem.
Videmus enim alteram navem eiusdem ponderis et formae, ineptiorem
et renitentiorem esse navigationi et cursui, quoniam minus
consensionis habet. Hac eadem de re et horologiorum fabri attestantur,
et ignari causae conqueruntur, et veluti mox declarabimus, domus
et vestes afficiuntur lepra, quae in eis multiplicatur non per vaporem,
sed per maculas contagiosas sicut in nobis. Nec sufficiunt
odores aut ignes eas purgare, quin serpant leprosae maculae: sicut
sapientissimus docet Moyses , et in sequenti libro

palam fiet. Sic affirmandum
videtur, et magis inesse ligno navigationis sensum, qui a
Remora illi aufertur, inducente stupiditatem, quae amplificatur, totamque
stupefacit navim, repugnantemque reddit naturali ipsius
motui. Ut alius piscis piscatoris manum: Et veluti sensus rabidi canis
multiplicatur in nobis, et reddit nos caninos, et Aranea Tarantina
temperiem morsu immutat totam: Sic remora facit in ligno
idoneo, proportionatoque ipsius passioni: Sicut leo aptus est pati a
Gallo, tympanum pecudis a lupino. Quapropter Moyses quoque
prohibet, fieri vestes ex lana et lino; nam ut compertum est, parum
durant, quoniam dissentientes res sunt. Vetat quoque diversa semina
in eadem terra seminari, quoniam intervenit antipathia, sicut inter
vites et brassicas, minimeque coalescunt, perficiunturque; et post
quam colliguntur, remanet qualitas et odor, qui officit supervenienti
adversae naturae semini. Sensus enim remanet post multas quoque
mutationes; ut sequens liber

indicabit.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche